

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 10: Versus 4
Et dixit Saul ad,etc. Hunc Hebraei Doeg Idumaeum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero[quia diadema et armillam Saul attulit ad David]esse filium Doeg, et ipsum Doeg esse puerum cum quo Saul quaerebat asinas patris sui.Ad armigerum.[BEDA in cap. 28 l. I Reg.]Legis doctores. Sicut enim arma et sagittae Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha.Noluit autem armiger.Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quae male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinae. Haeretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiae, cenodoxiae, philargyriae vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.